ABYDOS GEMINA Val. Flacco dicitur

ABYDOS GEMINA Val. Flacco dicitur
ABYDOS GEMINA Val. Flacco dicitur
Argonaut. l. 1. v. 284. Appropinquantibus enim apparet gemina, propter Sesti vicinitatem:
--- Dirimique procul non aequore visa
Coeperat a gemina discedere Sestos Abydo.
Dicitur autem haec Abydos, et hoc Abydon, Inter alia autem celebris fuit sapore ostreorum. Ennius in Hedypatheticis, sive Hedyphageticis?
Mures sunt Aeni, asi ostrea plurima Ahydi.
Quod pari verborum numerô expressum ex illo Archestrati apud Athen. l. 3.c. 13.
Τοὺς μῦς Α᾿νος ἔχει μεγάλους, ὄςρεια δ᾿ Α῎βυδος.
Catullus in Priapeio. Carm. 18.
Hellespontia ora ceteris ostreosior. oris.
Virg. Georg. l. 1. v. 207.
Pontus; et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Populi Abydem; qui cum a Macedonum Rege tam arctâ obsidione coangustarcentur; ut nulla liberandae obsidionis spes superesset, multitudinem tanta invasit rabies, ut se, suasque uxores et liberes, ferrô, flammis, et omni genere mortis crudelissime inrersicerent, ne in hostis potestatem venirent; quam historiam imprimis memorabilem fusissime narrat Liv. Dec. 4. l. 1. Α᾿βυδηνὰ ἐπιφορήματα, dicuntur futilla, ac nullo prorsus pretiô digna. Steph. et Suid. quod Abydeni molles et effeminati haberentur : et quibus olim is mos fuerat, si quem civem, aut hospitem acciperent conviviô, praeterea in sacris et sollennibus epulis, ut post unguentum, et corponas, infantes a nutricibus inducerentur, circumferrenturque suaviandi. Ostrepentibus igitur nutriculis, et aliis, inconditis clamoribus, minus suave et gratum reddebant convivium. Hôc etiam nomine male audiebant Abydeni, quod insignes calumniarum artifices essent; eoque sibi nomine placerent, atque hâc de causâ non tutum esset omnibus illic verrsari. Hinc natum proverbium; Μὴ ες᾿κῆ τήν Α῎βυδον. h. e. ne temere Abydum (naviges intellige) quô admoneris; ne quod grave periculum suscipias, sine caula idonea. Α᾿βυδοκόμαι, Abydocomae, Hesychio dicuntur Sycophantae, a verbo κομᾶν, quod est efferri, et parum modeste se gerere. Est item Abydus Aegypti oppid. hodie Elsnim, Ortel. Vel Abutich, testibus Castaldô et Moletiô, inter Ptolemaidem ad A???cton. 22. et Diolpolim ad Meridiem 28. milia pass. a Memphi 290. in Austrum, Syenen versus. Ibi Memnonis regia, et templum Osiridis. Ibidem et Magnatum sepulchra, Aegyptiorum enim, qui fortunâ et potentiâ pracipui, studiose ambiunt Abydi humari, ut idem cum Osiride habcant sepulchrum, Plut. de Is. et Osir. Nempe This, in Thinitarum hinc dictorum regno, urbs primaria fuit, usque ad Sesostris tempora: postquam vero Memnon regiam in Abydo construxit, This posthabita est, fuitque Abydus urbs magna et secunda post Thebas, Strab. l. 17. Est etiam Iapygiae civitas in Italia. Steph. Vide Paraeum ad Musaeum. Leon. p.8.16. longitud. 53. 50. latitud. 42. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”